Pseudo-Isidore In His Own Words

This page is for passages from the forged decretals that nobody has been able to tie to a source. I think we can assume that in most of these excerpts, Pseudo-Isidore is speaking in his own words. I'm not going to be comprehensive, but I will try to add substantial passages as I read along. I'm also defining 'source' as broadly as possible, excluding passages that the forged decretals have in common with other texts from Pseudo-Isidore's circle (like Benedictus Levita and the Capitula Angilramni).

Listed in the order of occurrence.

Preface (Item 1)

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI INCIPIT PRAEFATIO SANCTI ISIDORI LIBRI HUIUS.

Compellor a multis tam episcopis quam reliquis servis dei canonum sententias colligere et uno in volumine redigere et de multis unum facere. Sed hoc me oppido conturbat, quod diversae interpretationes varias sententias faciunt, et licet unus sit sensus, diversae tamen sunt sententiae, et aliae longiores, aliae breviores. Ea vero concilia, quae Graeco sunt edita stylo, amplius quam tripliciter aut quadrupliciter interpretata atque conscripta repperimus. Quod si veritas est quaerenda e pluribus, Graecorum sequamur stylum eorumque imitemur dictiones atque exemplaria; sin minus, ipsi dicant atque exponant, quibus tot sunt exemplaria quot codices. Nobis tamen videtur, cum in nostro discrepaverint sermone, ut unitas et veritas ab ipsis quaerenda sit, quorum lingua edita esse noscuntur. Quod et nos fecimus, et sicut a veris eorum repperimus magistris, in volumine, cui haec praeponitur praefatiuncula, inserere curavimus.

...qualiter concilium apud nos celebratur, posuimus, ut, qui nostrum ordinem sequi voluerint, sciant, qualiter hoc agere debeant. Qui autem hoc agere melius elegerint, faciant, quod iusto canonicoque atque sapientissimo consilio iudicaverint....

...ceteris conciliis praeposuimus canones, qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocrifi dicantur, quoniam plures eos recipiunt et sancti patres eorum sententias synodali auctoritate roboraverunt et inter canonicas posuerunt constitutiones. Deinde quarundam epistolarum decreta apostolicorum intersedavimus, id est Clementis, Anacleti, Evaristi et ceterorum apostolicorum, quas hactenus repperiri potuimus, epistolas usque ad Silvestrum papam.

...et non malorum hominum pravitatibus decipiantur. ...

...Multi enim pravitate et cupiditate depressi, accusantes sacerdotes oppresserunt. Ideo sancti patres leges composuerunt, quas sanctos canones appellaverunt. Multi ergo idcirco alios accusant, ut se per illos excusent aut eorum bonis ditentur. Plerique vero christiani boni propterea tacent, et portant aliorum peccata, quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, quibus ea, quae ipsi sciunt, iudicibus ecclesiasticis probare possunt, quoniam licet vera sint quaedam, non tamen iudicibus credenda sunt, nisi quae certis indiciis demonstrantur....

...Unde et historia ecclesiastica, ab Eusebio Caesariensis episcopo confecta, de muliere quadam, quae pro castitate a marito accusabatur, ait....

...Horum vero concinnantia, si omnia ponerentur, ante deficeret dies quam horum similia et nimis prolixa fieret epistola.

...Ex pluribus tamen aliqua hic ad provocationem aliorum inserere iudicavimus....
...Ait namque sanctus Leo Romanae ecclesiae antistes in epistola Calcidonensi concilio missa, cuius initium est....

...Eadem synodus, quae habita est in Lamsa sub Valentiniano loquitur. Eadem plurimae Romanae synodi testantur, eadem papa Symmachus et ceteri sancti patres sanxerunt, quorum statuta prolixitatem vitantes hic inserere distulimus. Si quis autem haec plenius scire et legere voluerit, suis in auctoribus invenire et legere pleniter poterit. Nobis vero hac in praefatiuncula ista sufficiunt. Et sicut militi ex multis armis illa sufficiunt, quae ferre congruenter super se poterit, sic nobis de multis sententiis una aut duae, vel quantum tunc temporis necesse fuerit, sufficiunt, quoniam, sicut cum uno telo aut duobus inimicum vincimus, sic cum una aut duabus sententiis auctoritate plenis aemulum superamus. ...

...Si enim de mulieribus et saecularibus hominibus haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis viris et sacerdotibus sunt concessa. Haec eadem vero ecclesiastica iura iubent et saeculi leges praecipiunt....

...Haec canonica testatur auctoritas, haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti patres confirmant....

...Scire autem vos, octoginta episcopos, qui hoc opus me incipere et perficere coegistis, et cunctos reliquos domini sacerdotes oportet, quod plura quam illa viginti capitula, quae apud nos habentur, Niceni synodi repperimus, et in decretis Iulii papae septuaginta capitula eiusdem synodi esse debere legimus. Quam epistolam in suo ordine inter cetera decreta apostolicorum posuimus, haec scrutantibus et cunctis nosse volentibus rimandam. Nam quod plura quam viginti capitula sint Niceni concilii, in multis invenitur locis. ...

...His et aliis quamplurimis exemplis patet plura esse quam viginti Niceni concilii capitula et veram esse praedictam Iulii papae epistolam. Nobis autem quidam e consortio fratrum nostrorum orientales testati sunt se vidisse concilium Nicenum habens potiorem quattuor evangeliorum magnitudinem continens in se sessiones episcoporum et introductiones iudiciaque quaerimoniarum atque definitiones et constitutiones necnon et subscriptiones eorum.

...Ad cuius similitudinem magnum Calcidonense concilium conscriptum esse
confirmaverunt, et demum alia Constantinopolim condita, unum videlicet sub Iustiniano imperatore contra dei impugnatores Origenem, Didimum et Evagrium, et aliud temporibus Agathonis papae et Constantini imperatoris contra Macharium episcopum et Stephanum eius discipulum ac reliquos episcopos, qui pro frumento zizaniam ecclesiis seminaverunt, vinum miscuerunt aquae et proximo potum dederunt eversione turbidam et tamquam lupi agni simulabant mendacium, et veritas ut mendacium
refutabatur.....

....Primo quidem ordo, ut praedictum est, de celebrando concilio insertus habetur et postmodum canonum apostolorum ac primorum apostolicorum, id est a sancto Clemente usque ad sanctum Silvestrum decretorum atque diversorum conciliorum breviarium interpolatur sequens ordinem suum.

Aurelius to Damasus (Item 2)

EPISTOLA AURELII CARTHAGINENSIS ARCHIEPISCOPI AD DAMASUM PAPAM DE CANONIBUS APOSTOLORUM, QUOD OMNI VENERATIONE SINT COLENDI.
Beatissimo Damaso Aurelius Carthaginensis episcopus. Gloriam apostolicae sedis et vestrae sublimitatis gratiam nostra humilitas exorat, ut statuta, quae reperire poteritis, post finem beati principis apostolorum Petri usque ad vestrae sanctitatis principium iuxta apostolicae sedis auctoritatem, quam cognovimus per vestrae sapientiae sanctitatem gubernare, nobis scripta mittere dignemini, quatenus per vestrae sanctitatis nobilitatem atque prudentiam nosse valeamus, quae in praefata sancta sede supradictis temporibus sunt decreta et, qui adversa canonum apostolorum instituta gesserunt, cognoscatur. Bene vale, sanctissime papa, et ora pro nobis, amantissime pater. Data octavo Kal. Martii et lecta Romae quinto Non. Maii.


Damasus to Aurelius (Item 3)

RESCRIPTUM BEATI PAPAE DAMASI AURELIO ARCHIEPISCOPO DIRECTUM.

...in quibus sitire venerationem ac prudentiam tuam apostolica instituta, ut dignum erat, cognovimus. Qua de re quaedam ex his, quae petisti, misimus et quaedam adhuc, cum iterum miseris, mittere cupimus. Nullum tamen a beati Petri principis apostolorum fine praedecessorem nostrum praetermisimus, de quorum statutis aliquid tibi per Amonium presbyterum et Felicem diaconum sub certis signaculis non mitteremus. Quae te et custodire optamus et aliis praedicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur et inviolate serventur atque ab omnibus futuris temporibus diligenter venerentur, quia violatores voluntarie canonum graviter a sanctis patribus iudicantur et a sancto spiritu, cuius instinctu ac dono dictati sunt, damnantur, quoniam blasphemare spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt aut loqui praesumunt aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium spiritum sanctum, quoniam, ut iam praelibatum est, contra eum agit,cuius nisu et gratia idem sancti editi sunt canones....

...sed fidelissime per ea gradientes cum eis, qui eos instinctu condiderunt divino, mercedis gloriam et laboris cumulum eorum meritis auxiliante domino habere mereamur....

...ne in aliquo eis obviare quorundam ignavia faciat, sed vestra sapiens et sana doctrina, quae cupit vos per omnia placere deo, illis coheredes et comparticipes caelestis regni in sedibus fideles cooperatores ostendat. Data sextodecimo Kal. Iunii, Gratiano et Siricio, vv. cc. conss.


Clement to James (Item 7)

 ...Omnes ergo homines, qui christiano censentur vocabulo, patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum et dominum veraciter credere et confiteri, eumque toto corde et tota mente et tota virtute diligere et proximos suos tamquam semetipsos docibilesque usque ad perfectam doctrinam ad haec perficienda summopere oportet....

...respondente domino cuidam scribarum ac dicente: Primum
omnium mandatum est...

...Quod maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis, unde et in veteri testamento scriptum habetur...

...Omnes enim docibiles, ut iam dictum est, qui docti non sunt, esse
oportet....

...Quod etiam facere inchoavimus et domino opem ferente facturi sumus. Vos autem per vestras dioceses episcopos sacrate et mittite, quia nos ad alias partes, quod idem iussit, agere curavimus....

...gentes dirigere cupimus. Ubi autem ferociores et rebelliores gentes fore cognoverimus, illuc dirigere sapientiores et austeriores  necesse habemus, qui cotidie non cessent....

...Episcoporum quoque iudicia, ut superius memoratum est, et maiora ecclesiarum negotia...

...In singulis vero reliquis civitatibus singulos et non binos vel ternos aut plures episcopos constitui praecepit, qui non primatum aut archiepiscoporum aut metropolitanorum nomine, quia matres civitatum non tenent, sed episcoporum tantum vocabulo potirentur....

...Episcopos ergo vicem apostolorum gerere dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat....

...Cunctos se invicem diligere et adiuvare debere et neminem ab adiutorio fratris se subtrahere instruebat....

...aut ullam ei iniuriam inferre nullatenus debere oportet....

...et cunctos sibi subditos esse praecipiebat. Cunctorum sacerdotum vitam superiorem sanctioremque ac discretam a saecularibus et laicis hominibus esse et spiritales...

...atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituere et fore debere docebat...

...quoniam non solum hoc divinas, sed et leges saeculi inhibere docebat. Omnes ergo legum divinarum libenter violatores et sacrarum institutionum voluntarie perturbatores ecclesiastica indignos regula et sancta communione iudicabat. Operatores vero earundem eisque oboedientes utrarumque ac ceterarum bonarum dignos esse dicebat, unde et prophetas in testimonium sumebat....

...Carnales spiritalibus resistere prohibebat, et de his...

...Ebrietatem oppido prohibebat et ebriosos corpore et animo mortuos esse praedicabat, de quibus et in exemplum aiebat....

...Nullum aliena concupiscere aut praesumere eorum, sed unumquemque suis sibique commissis contentos esse docebat....

...Sanctam ergo ecclesiam immaculatam omnes servare debere evangelizabat, cuius claves episcopos esse dicebat....

...et rei iudicio effecti infames efficiemini et iuste repellimini....

...Nam si ista non patiuntur homines, nec deus deorum et dominus dominantium haec ullatenus patitur. Unde et prophetas sibi testes esse dicebat, per quos dominus loquitur dicens...

...Hos autem, qui eos vexant aut amovere vel damnare nituntur, ipsum dominum per prophetam damnare et usque ad satisfactionem eorum et ecclesiae damnatos esse docebat, ubi ait....

...Ad glorificandum se et divina mandata seminanda et evangelizanda eos dominus elegit, et non, ut prohibeantur aut perturbentur, aiebat...

...Praedicare eos assidue et mandata domini sine intermissione annuntiare rogabat. Opera eorum bona coram hominibus monstrare et conscientiam bonam coram deo habere insinuabat....

...ut omnes pariter fideles et cooperatores legis dei monstrarentur,
ne de eis dicatur...

...Omnes ergo, qui eis contraeunt, ita damnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat, et nisi converterentur, a liminibus ecclesiae alienos esse praecipiebat. Homicidiorum vero genera tria esse dicebat et poenam eorum parilem fore docebat....

...Cotidiana enim illius praedicatio inter cetera divina haec erat: mandata, quam in eius exemplum etiam tibi, frater carissime, significare curavi....

...episcopos, sacerdotes suos ac cunctos reliquos ecclesiae ministros atque omnem plebem sibi commissam verba divina et mandata instruere et amare hosque omnes eorum episcopos tota animi virtute diligere ut oculos suos, quia oculi sunt illorum...

...etiam si ipsi aliter, quod absit, agant, memores scilicet illius dominici praecepti...

...et in Christi nomine pro inimicis orare oportet. Oboedientia enim et humiliatio, quae magistris agitur, domino exhibetur....

...Curratur igitur per viam mandatorum domini, et ab eorum praeceptorum institutis et spiritus sancti doctrina non recedatur....

...Currendum ergo et attendendum est nobis omnibus, quod in perpetuum expedit, ut Christi passionibus per patientiam participemur atque regni eius mereamur esse consortes. Amen.